Hľadaný výraz: Sdc 13,3-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
3 Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “ Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. 4 Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, 5 quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ”.

1

mail   print   facebook   twitter